라틴어 문장 검색

quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis divus ab excelsa Iulius aede videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 238)
sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, in vestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 437)
"nil mihi vobiscum est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권202)
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 11)
vobiscum cupio quolibet esse modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 147)
si absis uspiam, Aut ubi si cesses, evenire ea satius est Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat Irata quam illa quae parentes propitii.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 14)
Satin illi Di sunt propitii?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 366)
quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 5:1)
anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:1)
Verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et auos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장12)
Egomet in agmine [a]ut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장88)
cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:12)
apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:3)
cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis " essentiam " dicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:4)
Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION