라틴어 문장 검색

Nam cum, inquit, ' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 4:1)
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 9:1)
Propterea 'equitare' etiam, quod verbum e vocabulo 'equitis' inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 10:1)
Nam de porcetra habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 7:1)
Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 1:1)
Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 8:1)
Nam cum ita rogasset dialecticus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 9:1)
Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 9:4)
et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 1:2)
FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 2:1)
Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 7:1)
Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖσ vel ἀκολάστουσ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 3:1)
nonnullaque alia prisca vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 1:2)
atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 1:3)
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION