라틴어 문장 검색

Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 4:1)
LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 2:1)
vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 8:1)
Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 4:1)
Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 1:1)
Chalcidicaque levis tandem superastitit arce, quoniam poetae ipsi quaedam κατα` πρόληψιν historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 8:1)
DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 2:1)
Historia de Artemisia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 1:1)
Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus σατράπην Graeci vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 3:1)
Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:1)
Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Verba ex secunda eius Historia haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:3)
Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:1)
Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION