라틴어 문장 검색

compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 403:3)
Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:1)
maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:2)
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 17:1)
Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 30:1)
Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet) :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:1)
in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- signem audaciam tantum non in viros transcripsimus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:4)
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:2)
Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:3)
in quod malum transcribor?
(세네카, Thyestes 14:1)
sive illam Cois fulgentem incedere cogis, hac totum e Coa veste volumen erit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 14)
non principe nostro spicula direxit melius Pythona superstans Paean, cum vacua turbatus paene pharetra figeret innumeris numerosa volumina telis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
Mantua quas acies pelagique pericula lusit Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi Arpinas dat consul opem, sine fine secutus fabro progenitum, spreto cui patre polita eloquiis plus lingua fuit, vel quidquid in aevum mittunt Euganeis Patavina volumina chartis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 83)
"adquisita meo servit tibi Creta Metello, transcripsi Cilicas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 212)
ast illum, cui contigit paternam quartum post Ithacam redire lustrum, nec Zmyrnae satis explicat volumen, nam quis continuare possit illos quos terra et pelago tulit labores:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem28)

SEARCH

MENU NAVIGATION