라틴어 문장 검색

Principio venti vis verberat incita corpus ingentisque ruit navis et nubila differt, inter dum rapido percurrens turbine campos arboribus magnis sternit montisque supremos silvifragis vexat flabris:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:10)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:13)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
Principio tellus habet in se corpora prima, unde mare inmensum volventes frigora fontes adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:3)
consimili ratione ab eodem saepe timore macerat invidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:8)
nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est adverso nixantem trudere monte saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum volvitur et plani raptim petit aequora campi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:8)
sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:7)
primum res multas esse necessest unde fluens volvat varius se fluctus odorum, et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:2)
ne forte haec inter caelum terramque reamur libera sponte sua cursus lustrare perennis, morigera ad fruges augendas atque animantis, neve aliqua divom volvi ratione putemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:7)
et tamen inter dum magno quaesita labore cum iam per terras frondent atque omnia florent, aut nimiis torret fervoribus aetherius sol aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae flabraque ventorum violento turbine vexant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:8)
at neque, uti docui, solido cum corpore mundi naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, ex infinito quae possint forte coorta corruere hanc rerum violento turbine summam aut aliam quamvis cladem inportare pericli, nec porro natura loci spatiumque profundi deficit, exspargi quo possint moenia mundi, aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:2)
sinit haec violentis omnia verti turbinibus, sinit incertis turbare procellis, ipse suos ignis certo fert impete labens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:3)
inde alium supra fluere atque intendere eodem quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:3)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION