라틴어 문장 검색

' Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:2)
qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:5)
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:11)
sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:3)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:1)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud vulgare ac forense:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- amur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:1)
Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:2)
suave autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION