라틴어 문장 검색

tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 510:5)
libertate modice utantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:1)
ibi praeparata oratione Minnio specioso titulo inquit uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestrae orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 176:1)
cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, Philopoemenis sententiam expectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 278:1)
quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum - plurimum enim interesse - usurus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 317:1)
Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 529:1)
equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averse refugientes equo certius figentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 561:1)
de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 49:1)
nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 74:1)
samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 472:1)
Teum ex medio cursu classem repente avertit, aut volentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 309:2)
conclamatum undique est duceret extemplo et uteretur ardore militum qui tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 438:2)
propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:2)
nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 659:2)
ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION