라틴어 문장 검색

huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:1)
si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 359:1)
Itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 188:3)
haec una via et honesta et libera ad mortem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:4)
cum quaereretur quae causa festinandi esset, aut ex hoste egregiam gloriam inquit aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 601:1)
praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis - se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum - cum expedite agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 101:1)
illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saevire iratus hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 336:1)
In bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 399:2)
quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 32:3)
coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 60:1)
superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 68:1)
ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 569:2)
ad haec Quinctius quando quidem inquit honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnes, quae ubique sunt, Graeciae urbes, an servas et vectigales facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 656:1)
cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, quin mittimus ambages?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 663:1)
hoc titulo, etsi nec consulatus triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION