라틴어 문장 검색

et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum nomen Iunium fecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장3)
At postera luce duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장1)
'Pro duobus' inquit Maternus 'promitto:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 3:1)
nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controversiae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:1)
eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:2)
rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:2)
et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:2)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
bellum Iudaicum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tribus legionibus administrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장10)
duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium contactu valentiorum agebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장5)
hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장3)
ne tamen territus fueris si duae legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장11)
suscepere duo manipulares imperium populi Romani transferendum et transtulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장2)
Interim Galbam duae sententiae distinebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장3)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION