라틴어 문장 검색

plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:3)
ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 131:2)
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 152:3)
hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini vel egressionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 234:1)
recte enim Graeci praecipiunt, Non temptanda, effici omnino non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:2)
Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 80:2)
alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 85:1)
hoc enim complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεισ, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:2)
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:3)
natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:2)
hoc est ex eo genere, quod Graeci vocant, Cicero inductionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:4)
illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 189:1)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION