라틴어 문장 검색

alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 167:4)
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut verius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:3)
Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de iure dissensio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:2)
' Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:3)
duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:3)
qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:1)
alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:3)
de altera parte dicendi mirum silentium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:5)
altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione oratoris conlocata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:3)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:2)
alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:3)
una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:3)
alterum, quod personis certis et temporibus definiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION