라틴어 문장 검색

sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 671:2)
ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse ne vincerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 672:2)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 747:3)
Nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 781:3)
in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 782:1)
is victos hostes sub iugum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha6)
altera conubium petimus, quod finitimis externisque solet - nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 27:1)
nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:2)
vicerunt patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura , frustra certare supersedit, et principes plebis ea comitia malebant quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 81:2)
adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non ferendas respondit, neque ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 111:1)
dedi imperatorem, arma poni iubet, et fatentes victos se esse imperio parere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 112:1)
vicere tamen tribuni ut legem perferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 273:1)
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant, et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:2)
consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt, proditum a patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et - quo quid ulterius private timendum foret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 284:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION