라틴어 문장 검색

Romae cum desiderio viri tum incommoditate temporis tristis nuntius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:1)
haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 147:1)
nec honores magnos fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 161:2)
inde comitiorum casa Romam profectus maturavit eam rem agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:1)
eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 243:1)
Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 281:1)
eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 298:2)
et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 306:3)
verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:1)
et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 320:1)
postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 349:2)
cum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, donec vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset, a quo disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 357:1)
Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere videretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 360:1)
sin collega quid aliud mallet, at sibi L. Volumnium darent adiutorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 362:3)
sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 371:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION