라틴어 문장 검색

Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:4)
Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, 'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 4:1)
habeo decretum provinciae.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 4:6)
erit mihi curae explorare provinciae voluntatem.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 2:2)
Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 3:3)
Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 3:1)
Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:2)
iturum enim Romam honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum, ibique moriturum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 2:6)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
'Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:4)
Cogita te missum in provinciam Achaiam, illam veram et meram Graeciam, in qua primum humanitas litterae, etiam fruges inventae esse creduntur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 2:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)
Pertinet enim ad animum meum, quali itinere provinciam pervenias.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION