라틴어 문장 검색

Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6105)
Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6115)
ne me surdum esse arbitrare, si audes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1241)
Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini, quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 155)
Philolaches Recordatus multum et diu cogitavi argumentaque in pectus institui multa ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor, eam rem volutavi et diu disputavi, hominem cuius rei, quando natus esset, similem esse arbitrarer simulacrumque habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 21)
novarum aedium esse arbitror similem ego hominem, quando natus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 23)
nunc etiam volo dicere, ut homines aedium esse similis arbitremini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 221)
merito id fieri uterque existimat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3251)
Bene benigneque arbitror te facere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2244)
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 317)
nam te esse arbitror puerum probum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 451)
Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 122)
neque ego inimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 126)
Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 411)
summo genere esse arbitror;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4251)

SEARCH

MENU NAVIGATION