라틴어 문장 검색

Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 541:1)
tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 569:1)
nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:1)
"tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 587:3)
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
postularem ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 616:1)
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 684:1)
quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 325:3)
cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum impetrabilem faciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 332:3)
plus postulant hostes quam socii habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 448:3)
de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui quantum bellum iam profligatum in Hispania esset senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 459:1)
quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 165:1)
nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum postulo:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:1)
ille ut me in securitatem suam occidas, postulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 194:2)
una, et ea ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes erat, si consules maturassent in provinciam ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 306:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION