라틴어 문장 검색

Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini Et quae pumiceis fontibus antra calent, Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni, Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII1)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem, Si qua puella neget:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXI1)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Non est in populo nec urbe tota, A se Thaida qui probet fututam, Cum multi cupiant rogentque multi.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIV1)
Callidus effracta nummos fur auferet arca, Prosternet patrios impia flamma lares:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII1)
Non deerunt tamen hac in urbe forsan Unus vel duo tresve quattuorve, Pellem rodere qui velint caninam:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX4)
Censor maxime principumque princeps, Cum tot iam tibi debeat triumphos, Tot nascentia templa, tot renata, Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV1)
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas Currere nec longas pertimuisse vias, Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus, Et satis est, pigro si licet esse mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII3)
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina nec surdos vox habet ista deos, Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes Et referes pili praemia clarus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII3)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos, Urbis ut intravit limina prima tuae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX2)
Ponuntur semper chrysendeta Calpetano Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIV1)
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI5)
Ruris bibliotheca delicati, Vicinam videt unde lector urbem, Inter carmina sanctiora si quis Lascivae fuerit locus Thaliae, Hos nido licet inseras vel imo, Septem quos tibi misimus libellos Auctoris calamo sui notatos:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION