라틴어 문장 검색

videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:1)
quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:4)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 4:1)
postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:8)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:3)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:3)
Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장2)
ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:4)
quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장4)
num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장5)
P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION