라틴어 문장 검색

timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:1)
placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 350:1)
conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 352:1)
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 353:1)
inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 360:1)
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 363:1)
coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 390:4)
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno , minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:2)
inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 396:1)
ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen deficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 413:1)
quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 416:1)
inde Lavinium recepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 418:1)
inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, tune deinceps Corbionem, Veteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 418:2)
complexus inde suos dimittit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:1)
inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 443:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION