라틴어 문장 검색

levat hoc, quod praestat amorem inpositumque sibi firma tuetur onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b11)
idque recens praestas nec longo cognitus usu, quod veterum misero vix duo tresve mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 53)
scilicet expectas soliti tibi moris honorem, pendeat ex umeris vestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis, micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus, concipiamque bonas ore favente preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 137)
scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo, scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, cum mecum iuncti criminis acta rea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 113)
teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne indeclinatae munus amicitiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 58)
nec quaesita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet, scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, et domitus freno saepe repugnat equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 610)
indignata malis mens est succumbere seque praestitit invictam viribus usa suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1054)
scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 27)
scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae stamina bis genito bis cecinere tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 37)
quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores, pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 418)
scilicet adversis probitas exercita rebus tristi materiam, tempore laudis habet, si nihil infesti durus vidisset Ulixes, Penelope felix sed sine laude foret, victor Echionias si vir penetrasset in arces, forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 524)
scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 72)
scilicet ut non est per vim superabilis ulli, molle cor ad timidas sic habet ille preces, exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, cum poenae venia plura roganda dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 812)
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, efficit angustos nec mihi bruma dies, scilicet in nobis rerum natura novata est, cumque meis curis omnia longa facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 104)
Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque per numeros omnes hoc tueare caput, quod tua me raro solatur epistula, peccas, remque piam praestas, sed mihi verba negas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION