라틴어 문장 검색

Eriperes illi amicos ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 10:1)
Eriperes illi bonam opinionem ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:1)
Eriperes bonam valetudinem ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:3)
Eriperes spiritum ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:5)
Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:3)
"At inopinanti ereptus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:1)
Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:2)
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, vinci non posse.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:1)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest - omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt, - tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:1)
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:5)
Si fletibus fata vincuntur, conferamus ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:1)
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 35:1)
alios vinci et :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:4)
Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION