라틴어 문장 검색

nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:2)
Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 584:1)
Papirio, filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 588:2)
iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid incompertum deferret, ad consulem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 589:1)
quod ubi consuli nuntiatum est, Di in proelio sunt inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:2)
ante consulem haec dicentem corvus voce clara occinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 593:1)
quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 593:2)
et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 601:1)
haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:1)
eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 618:1)
deinde abiectis armis ad undecim milia hominum et quadringenti in fidem consulis venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 625:1)
uterque ex alterius sententia consul captum oppidum diripiendum militi dedit, exhaustis deinde tectis ignem iniecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 634:2)
eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 635:1)
consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 644:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION