라틴어 문장 검색

Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
Antiochi milites - sic enim pacti erant - per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 382:2)
P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 439:1)
Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:1)
per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 6:1)
auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 530:1)
inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 658:2)
is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 693:1)
Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:1)
parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 149:1)
legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 180:1)
contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 223:1)
Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 444:1)
Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 541:1)
postularem ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION