라틴어 문장 검색

In has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 174:1)
haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 175:1)
P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 176:2)
pax cum Philippo facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha6)
ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 32:1)
cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 42:1)
tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 43:2)
et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 45:1)
tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 46:1)
ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 47:1)
renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 47:2)
una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 78:2)
rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 101:1)
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 172:1)
Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION