라틴어 문장 검색

id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장11)
soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:2)
quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et in- ventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredi- bili quadam cum copia turn etiam suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:3)
Vtrum igitur hactenus satis est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 8:2)
Nondum est satis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:15)
Non est satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:21)
Ne id quidem satis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:23)
Hoc fortasse satis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:27)
Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:6)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:11)
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:1)
cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 46:2)
hoc, et dum erimus in terris, erit illi caelesti vitae simile, et cum illuc ex his vinclis emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:4)
possem idem facere, etsi minus quam ille, qui omnino vivere expedire nemini putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION