라틴어 문장 검색

longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:1)
nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:4)
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:3)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)
ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem intra annum optime locutum esse Persice constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:1)
quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:1)
is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet quod pleraque etiam citra verba significat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 212:3)
acrius tamen argumentari videntur, qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores descenderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 242:2)
cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consulmssem vires meas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:2)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:1)
quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:2)
sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 99:4)
sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION