라틴어 문장 검색

Necessitas quam pertinax regnum tenet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 437)
Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:3)
Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:10)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Quod sciam hic illius arma, hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 8:1)
Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 11:1)
Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare,cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:1)
Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:2)
Etiam illi quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 17:2)
videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:1)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
Lydos ex Asia transvenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 1:4)
Quale regnum exinde iustorum!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:3)
Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera, Brittaniam pene amisit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION