라틴어 문장 검색

Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 418:2)
deprecari senatus praeiudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:1)
ita senatus, cum quid placeret magis ostendisset quam decresset, dimittitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:1)
permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 424:1)
si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 430:1)
quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 444:1)
et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 447:1)
ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 449:2)
in relicum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 454:2)
Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 458:1)
dein cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 462:1)
L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 469:1)
quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 471:2)
ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 473:1)
si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 473:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION