라틴어 문장 검색

Camillus, meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 321:1)
is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 338:2)
vicit tamen gratiam senatus plebis ira, et pessimo exemplo innoxii denis milibus gravis aeris condemnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 340:1)
sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 346:1)
vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:3)
iam obsidionis taedio victi abscedunt vagique per agros palantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 478:4)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
pondera ab Gallis allata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 519:1)
igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam vicerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 524:3)
iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 525:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
non enim reliquisse victores sed amisisse victi patriam videbimur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 567:1)
exercitum alterum in Aequos, non ad bellum - victos namque se fatebantur - sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinqueretur virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 44:1)
vos vincetis, illi fugient.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 80:3)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION