라틴어 문장 검색

namque Athon montem formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur'. Delectatus Alexander ratione formae statim quaesiit, si essent agri circa, qui possent frumentaria ratione eam civitatem tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말11)
quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장3)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장5)
ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장15)
similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti scobe citreo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장30)
id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장6)
ita media terra cum mari centri loco naturaliter est conlocata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장8)
itaque lucentia cum mundo reliquisque sideribus ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장11)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes comparavissent, noctu Chii terram, harenam, lapides progesserunt in mare ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장34)
nam mare haud est mare, vos mare acerrumum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 26)
"Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:3)
Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION