라틴어 문장 검색

Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant incertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 1:4)
Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:1)
Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 7:1)
Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 2:3)
Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:3)
Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:3)
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 13:1)
Quo plerumque fit ut quod praecidi debeat praefringatur,et sic vitis laniata scabrataque putrescat umoribus, nec plagae consanentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 22:1)
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:1)
Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 4:1)
Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:3)
Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:3)
cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:1)
Calamus autemnon amplius tribus digitis debet allevari, atque is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:2)
Atque is debet converti bipalio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION