라틴어 문장 검색

At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:3)
Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:2)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:2)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:1)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:2)
itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:2)
Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:5)
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:1)
Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 4:1)
quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:2)
Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:4)
Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 4:3)
Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 1:2)
Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION