라틴어 문장 검색

Homines, inquit, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis viginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 2:2)
Quod quidem, inquit Varro, nimis absurdum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 5:1)
Torquet, inquit, medios nox humida cursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:2)
Quidnam hoc est, mi Aviene, inquit, quod uni Albino indicatum clam ceteris esse velis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 1:2)
Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas sed vetustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:2)
Vinaliorum dies, inquit, Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 6:3)
Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos quoque festi habentur, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:2)
Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:3)
Saturnaliorum, inquit, feriae, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:5)
Antias, inquit, Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:6)
Liberalium dies, inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 15:2)
Hic Symmachus Coelius tuus, inquit, et historiam et verbum ex Originibus M. Catonis accepit, apud quem ita scriptum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 26:1)
Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:2)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Praeclarum, inquit, diem mihi fore video, cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION