라틴어 문장 검색

̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 1:1)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 8:1)
Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπο` τοῦ ἕπεσθαι και` τοῦ εἰπεῖν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 11:1)
Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque id ipsum comprehendere, ἐα`ν ἅψηͺ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆσ φλεβόσ quod nostris verbi ita dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 5:1)
Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cesellio Vindice reprehensa;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 1:1)
versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 1:2)
Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:1)
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 1:1)
ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 2:1)
In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 9:3)
Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 11:1)
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 7:1)
IN longis versibus qui hexametri vocantur, item in senariis, animadverterunt metrici primos duos pedes, item extremos duos, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex verbis aut divisis aut mixtis atque confusis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION