라틴어 문장 검색

grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 632:1)
apta magnitudini Romanae oratio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 659:3)
permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 163:1)
et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientes orationes habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 388:1)
talis oratio Furii et Aemilii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 587:1)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 641:1)
orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 648:1)
movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se quid iuris sui et officii esset dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 675:1)
M. Cato suasit rogationem - exstat et oratio eius de pecunia regis Antiochi - et Mummios tribunos auctoritate deterruit ne adversarentur rogationi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 693:1)
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 714:1)
ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 716:1)
alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 717:1)
P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 735:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION