라틴어 문장 검색

sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2203)
Vobis qui multa bona esse volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 227)
stultus sit qui id miretur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 114)
operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장71)
ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장72)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)
Fortasse mirabuntur i, qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장41)
ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장12)
quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique eius causa iudicet faciundum?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말30)
Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말35)
item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장4)
Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장110)
itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Ennii poetae simulacrum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말50)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
qui regem evandrum qui signa id est qui regis Euandri signa sunt secuti, ut sanguine placastis ventos et virgine caesa pro 'sanguine virginis caesae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 521)

SEARCH

MENU NAVIGATION