라틴어 문장 검색

inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 31:1)
addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 33:1)
non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 34:1)
tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 37:1)
qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:2)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)
Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:2)
unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 87:1)
progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:1)
deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:2)
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:1)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 116:1)
fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
eidem imperatum, ut si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION