라틴어 문장 검색

ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 586:1)
litterae autem erant adhortatione plenae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 99:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 381:1)
quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 414:1)
hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 417:1)
extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 703:1)
iuvenis inquit iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:1)
et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 166:2)
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)
ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 510:1)
hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 135:1)
iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 205:1)
his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:1)
ac primo sermones tantum occulti serebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION