라틴어 문장 검색

Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 456:1)
multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 504:1)
veteres praetores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 507:1)
inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 513:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
praetores ita sortiri iussi uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 540:2)
nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 551:2)
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 643:1)
ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 666:2)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 125:1)
qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 127:2)
cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 139:1)
ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam petii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION