라틴어 문장 검색

ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 129)
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 246)
aha, non convenit me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 273)
Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 278)
te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 286)
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, effugias ex urbe inanis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 292)
Non arvos hic, sed pascuost ager:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2106)
Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장36)
namque Athon montem formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur'. Delectatus Alexander ratione formae statim quaesiit, si essent agri circa, qui possent frumentaria ratione eam civitatem tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말11)
ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
nascitur in regionibus Baianis in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장2)
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur, fiunt duriores et in commissuris et coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장38)
magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION