라틴어 문장 검색

addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, [a] qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:6)
isque cum secundissumo vento cursum teneret, ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:3)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges quidem". Quid est simile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:1)
Critolaus inquam evertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:3)
Lucilius autem Vehementius inquit Cotta tu quidem invectus es in eam Stoicorum rationem quae de providentia deorum ab illis sanctissume et prudentissume constituta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:1)
' Quippe inquit Velleius qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt quam est Stoicorum de natura deorum oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:3)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
inquit, ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:4)
Ego vero, inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:5)
Utinam, inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:2)
Quid hominem, inquit, occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:13)
Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:3)
Ille vero, inquit Antipater;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:1)
Quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION