라틴어 문장 검색

inde cum duobus itineribus fugientis videret hostis, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 654:1)
signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 197:1)
nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:2)
tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes conpulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 224:1)
ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 259:1)
ad id fore altitudines quas cepissent hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:2)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
dein cum iam impar certamen esset, caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 484:2)
ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 719:3)
Marcellus occisus, Crispinus fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha9)
Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 23:1)
inde conlaudata fide ac virtute, quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 117:1)
tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 496:1)
inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 497:1)
postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 537:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION