라틴어 문장 검색

bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul, his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권530)
num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae supposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권537)
fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, et novus accenso fungitur igne focus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권554)
augurio laeti iaciunt fundamina cives, et novus exiguo tempore murus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권562)
"cur detur sacris nova victima, quaeris?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권637)
"post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit, at caelum levitas in loca summa tulit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권7)
"ad hos urbis summa relata novae, hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio tangor et aetati consuluisse suae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권41)
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos terret, et est illi praeda benigna lepus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권92)
"prima per immensas sparsi nova semina gentes!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권120)
"multa data est ex parte mihi, magnoque favore victores ludos instituere novos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권175)
Mars venit et veniens bellica signa dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권349)
praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae Iuppiter et falsa cornua fronte tulit, illa iubam dextra, laeva retinebat amictus, et timor ipse novi causa decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권380)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
color oris erat, qui frondibus olim esse solet seris, quas nova laesit hiems.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION