라틴어 문장 검색

Gracchi collegae plurimum oratio movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 44:3)
movit aliquantum oratio regis legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 329:1)
nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi ut pulsi patria non restituti in eam viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 413:4)
Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 422:2)
Claudi, hanc orationem qua sum adhuc usus neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 442:2)
orationes et pro se multae et pro aliis et in alios:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 492:1)
Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 519:1)
in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:1)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 623:1)
huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 649:1)
exstat oratio M. Catonis in eum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha7)
quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 149:1)
si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:1)
ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION