라틴어 문장 검색

ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:21)
hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum te magis adpositis delectat, habemus utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.9)
post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 2:1)
ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 43:2)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)
utrique eadem via est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:1)
nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, , deus, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:4)
nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 142:1)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:1)
in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 195:1)
in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 212:2)
Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 216:4)
nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:2)
praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad rationem recurrunt, ut patris, κάπρου apri faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 234:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION