라틴어 문장 검색

quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:5)
ante tempus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:3)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:4)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 4:2)
Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 6:1)
At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:1)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:1)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:3)
Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 6:3)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 5:1)
Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:3)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:4)
Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION