라틴어 문장 검색

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 160:1)
ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 173:1)
adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 177:1)
itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:4)
prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:3)
haec opinio originem ab Isocrate (si tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:1)
sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 214:2)
atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id, quod velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 221:1)
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 227:1)
plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
cui opinioni nos quoque accedimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 238:2)
sed illi rationem opinionis suae viderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:6)
hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:2)
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION