라틴어 문장 검색

Humana malignas cura dedit leges, et quod natura remittit, invida iura negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:21)
Ea lex certaminis esto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:11)
sed (tanta potentia formae est) venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:13)
Quae dum sine lege geruntur, aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:7)
legem sibi dixerat ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:6)
Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:3)
Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:8)
numen abire iubet, prohibent discedere leges, poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:8)
fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:12)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
legi ipse animoque notavi et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:6)
Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:14)
et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo laesa est, horret adire locum, ergo cave, liber, et timida circumspice mente, ut satis a media sit tibi plebe legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 148)
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, nesciet his summam siquis abesse manum, ablatum mediis opus est incudibus illud, defuit et scriptis ultima lima meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 710)
terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 82)

SEARCH

MENU NAVIGATION