라틴어 문장 검색

postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 379:1)
eorum autem quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare satis sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 429:1)
veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 496:2)
ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 143:1)
censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 183:1)
absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 186:2)
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 312:1)
fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 367:1)
Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:1)
diu negantes pepulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 98:1)
hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 165:1)
adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 205:2)
non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 268:1)
quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 445:2)
cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 477:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION