라틴어 문장 검색

ibique congregata est synodus magna episcoporum Galliarum, Germanorum, Italorum in praesentia iamfati principis et missorum domni apostolici Adriani, quorum nomina haec sunt, Theofilactus et Stephanus episcopi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:3)
Ibi etiam venerant missi tudun, qui in gente et regno Avarorum magnam potestatem habebat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 114:5)
Rex vero afflictis magna ex parte Saxonibus eorumque terra vastata acceptisque eorum obsidibus in Gallias rediit et in palatio, qui vocatur Aquis, natalem Domini celebravit et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 115:1)
Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:5)
In eodem anno tudun secundum pollicitationem suam cum magna parte Avarorum ad regem venit, se cum populo suo et patria regi dedit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 117:1)
Illuc legati gentis Avarorum cum muneribus magnis venerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 123:2)
Romani Leonem papam letania maiore captum excecaverunt ac lingua detruncaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 131:2)
In eadem expeditione legatus Michahelis Siciliae praefecti, nomine Danihel, ad domnum regem venit atque inde iterum cum magno honore dimissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 133:1)
Inter quae vel maximum vel difficillimum erat, quod primum inchoatum est, de discutiendis, quae pontifici obiecta sunt, criminibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:2)
'Carolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria!'
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:3)
hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa *est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:2)
Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:3)
Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:5)
et donatum magnis muneribus per Baioariam ire volentem deduci fecit usque Ravennam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:4)
Statim post natalem Domini venerunt Willeri et Beatus duces Venetiae necnon et Paulus dux Iaderae atque Donatus eiusdem civitatis episcopus legati Dalmatarum ad praesentiam imperatoris cum magnis donis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION